Secrétariat

Erat autem diritatis eius hoc quoque indicium nec obscurum nec  latens, quod ludicris cruentis delectabatur et in circo sex vel septem  aliquotiens vetitis certaminibus pugilum vicissim se concidentium  perfusorumque sanguine specie ut lucratus ingentia laetabatur.<br />
Hac ita persuasione reducti intra moenia bellatores obseratis undique  portarum aditibus, propugnaculis insistebant et pinnis, congesta  undique saxa telaque habentes in promptu, ut si quis se proripuisset  interius, multitudine missilium sterneretur et lapidum.<br />
Per hoc minui studium suum existimans Paulus, ut erat in conplicandis  negotiis artifex dirus, unde ei Catenae inditum est cognomentum,  vicarium ipsum eos quibus praeerat adhuc defensantem ad sortem  periculorum communium traxit. et instabat ut eum quoque cum tribunis et  aliis pluribus ad comitatum imperatoris vinctum perduceret: quo percitus  ille exitio urgente abrupto ferro eundem adoritur Paulum. et quia  languente dextera, letaliter ferire non potuit, iam districtum mucronem  in proprium latus inpegit. hocque deformi genere mortis excessit e vita  iustissimus rector ausus miserabiles casus levare multorum.

Mis à jour le 06 décembre 2018